Captivi Iraquiani humiliati
May. 7th, 2004 09:58 pmCives Americani et multi alii quoque homines obstupefacti sunt imaginibus nuper divulgatis, quae ostendunt captivos Iraquianos a custodibus carceris Americanis et male mulcatos et insultanter irrisos esse.
George Bush, praesidens Civitatum Americae Unitarum, ubi primum iura humana a suis tam graviter violata esse audivit, magistratus ministerii defensionis hortatus est, ut diligentissime cognoscerent, utrum illa facinora tantum paucis ergastulariis stipendia merentibus crimini darentur an de maiore malo apud exercitum orto ageretur.
"Utcumque se ea res habet", inquit, "omnes, qui tanta belli scelera commiserunt, digni sunt, qui severissime puniantur."